Mag. Nicolaus Bobadilla […] tenebatur magno desiderio studiorum, maxime bonarum litterarum et linguarum; ideo profectus est in almam Parisiorum accademiam, in Galliam, ubi non post multos dies dederunt illi cursum philosophiae in collegio Caluiaci juxta Sorbonam.

Eo tempore incipiebat grassari Parisiis haeresis lutherana, et multi comburebantur in Platea Mumbert, et qui graecizabant, lutheranizabant; ideo Mag. Bobadilla remisit propositum quos habebat in Hispania, trium linguarum, scilicet graece, latine et haebraice, maxime qua inuenit Parisiis virum sanctum, Mag. Ignatium de Loyola, qui illum exhortatus ad prosequendum studia theologicae scholasticae et positiuae sanctorum doctorum.

Bobadilla Monumenta, Nicolai Alphonsi de Bobadilla, sacerdotis e Societate Iesu, gesta et scripta, Madrid, 1913, pág. 613-614, citado en Jean-Christophe Saladin, La Bataille du grec à la Renaissance, París, Les Belles Lettres, 2000, pág. 396.

La chamusquina herético-lingüista ocurría en 1534, paraît-il