Viuo hic inter Iudaeos, qui longe magis mirantur esse Christianos, quam nos miramur esse aliquos adhuc Iudaeos. Quid mirum ? nihi enim sciunt de nobis, nisi quod strenue Iudaeos comburimus. Quod si tanti sumptus fierent in Hispania seruandis Christianis nouis quot fiunt perdendis, credo non sic quotidie huc fugerunt. […] In Hispania uero ubi linguarum studia frigent, propter ingentem turbam causificorum, praeter alia commoda hoc quoque nomine uigere deberent hae literae, ut fides Christiana purior esset. Si mali sunt Hebraeorum libri, ab ipsis cremabuntur Iudaeis, ubi eos reddideris Christianos. […] Nos Iudaeos exegimus ex Hispania. Quo fructu ? Vt falsos Christianos traderemus ignibus, et reliquos sineremus uiuere in Africa. Quanto melius fuerat eos seruare seruos, quam tam multos comburere liberos ! Quare quando meo consilio res moderabuntur, id est ad Calendas Graecas, repente nouus erit orbis et reuocabuntur Rabini aliquot Iudaeorum, ut inter Christianos ferueat lingua Hebraica. […] Extra iocum, facile Rex [de Portugal] adduci possit, ut insignem aliquem habeat Iudaeum, qui doceat Conimbricae. Iudaeum ? Quid ni ? Sunt hic Fesae doctissimi, qui sic callent Hispanice, ut ego Flandrice. Deinde et aliud est quod forte moueat Inquisitorem maiorem. Iudaeis plus tribuunt ferme suo Talmud, quam his XXIV libris, quos uocamus Vetus Testamentum, estque totum eorum studium in rebus Talmudicis. Si non ob aliud, certe hac gratia tamdiu Iudaeus quispiam alatur apud Inquisitorem, donec totum Talmud habeat conuersum in linguam uernaculam, ut suis oculis uidere possit, quoties Inquisitoris fungetur officio. Insunt in iis libris multa alioqui digna lectu nec iniucunda. Quod si bibliothecam nostram ornamus gentilium libris, Platone, Aristotele, atque etiam Homero et Luciano, cur non aderunt ii libri in quibus pugna est de religione ? Nihil tam confutat uel Mauros uel Iudaeos, quam istiusmodi eorum codices. Alioqui quae uulgo a Concionatoribus tacere quam ridiculum agere patronum sacrosanctae nostrae fidei. […]

Fesae, IIII. Decembris, Anno [15]XL.

Alphonse Roersch, Correspondance de Nicolas Clénard, Bruxelles, Académie royale de Belgique, 1940, tome i: Texte, carta 53, págs. 170 y 171.