Nicolaus Clenardus D. Iacobo Latomo praeceptori suo, S. D.

Etsi literas arabicas principio sequutus sum, ut quaedam rectius intelligerem in Hebraeis propter linguae affinitatem, nunc tamen longe alio mea spectare coeperunt haec studia. Dum Granatae cum meo praeceptore Arabico lectito Alcoranum, et quotidie deplorandos gentis illius contemplor errores, cogito non semel quam indignum sit nouem iam seculis tantam cladem accepisse nostram religionem, et nullum interim exortum qui cum Machometistas, si nos Latine disputemus ? Quid ad hostes, si ensem uibremus quem non sentiant ? Neque enim tantum disputandum censeo, ut nostros tutos seruemus, ne praecipites abeant in falsam religionem, verum etiam ad nos pertinere arbitror quod tot orbis nationes disiectae a Christo pereant. Nec ob id dissimulandum est uulnus quod uetus sit, sed quando uulnus est graue facienda est medicina : id quod sine peritia lingua et calamo ualeant Arabico, ut uel coram miscendis colloquiis, uel absentes queant cum illis confligere. Ego, per gratiam Dei, etsi bonam temporis partem impendi Marchioni [el Marqués de Mondejar, virrey de Granada] graecissanti, reliquis tamen horis id consecutum sum, ut cum praeceptore quauis de re confabulari utcunque possim, sic certe ut alter alterum intelligat. Neque enim alius sermo inter nos habebatur quam Arabicus. An putas, M. noster, id me proponere, ut annum doceam Arabice, et nemo discipulorum loquatur Arabice ? Alia sunt quae molior, et meo exemplo studebo, si Deus uoluerit, pietatis aliquem fructum e linguarum parare notitia. Verum de hoc capite longius forte agam, ubi peruenero in Africam. Nunc de meo itinere certiorem te faciam.

(Gibraltar, 7 de abril de 1540).

Alphonse Roersch, Correspondance de Nicolas Clénard, Bruxelles, Académie royale de Belgique, 1940, tomo i: Texte, carta 48, págs. 160 y 161.